Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/204/

246. Della Serra.

942, février.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore /205/ domini nostri Jhesu Christi pseu sic pseu sanctæ Mariæ virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati esse videntur. Quamobrem ego enim, in Dei nomen, Adalgrimus et uxor sua Raiggardis et Eralius presbyter, nos simul pariter elemosinari Gauzfredi qui fuit condam, nos simul pariter cedimus vel condonamus ad prefato monasterio cujus vocabulum est Conchas, ubi Stephanus abba præesse videtur cum cuncta congregacione ibidem Deo famulantes, propter hoc cedimus vel condonamus ad præfato monasterio necnon et Girberto sacerdote, hoc est alodus noster hunus caput mansus, cum vinea, cum omnibus ajacensiis suis quæ ad ipso pertinet; et est ipse caput mansus vel ipsa vinea in pago Ruthenico, in ministerio Montiniecense, in villa cujus vocabulum est Serra; illo caput manso ubi Geiraldus visus est manere; et habet ipse caput mansus vel ipsa vinea in se fines vel confrontaciones: de superiore latus strata puplica, et de alio latus terra sancti Salvatoris, et de alio latus vinea Bernardo, et de subteriore latus vinea Bernardo. Quantumcumque infra istas fines concluditur, totum et abintegrum cedimus vel condonamus ad ipsa jamdicta casa Dei vel Guitberto sacerdote, pro anime remedium Gauzfredi et Adalgarii et Avani et Willelmi et pro anima Adalgrimo et Raggardis vel cunctis consanguineis illorum tam vivis quam defunctis, ut Deus omnipotens veniam nobis ad judicium concedere dignetur, propter hoc cedimus cessionne ista ad ipsa casa Dei vel Guidberto sacerdote. In ea vero racione hoc facimus, quamdiu Guitbertus monachus vivit, usum et fructum teneat, sine ullo contradicente, sane; et post obitum suum eligat unum de sacerdotes qui hibi erit in ipso monasterio, illi remaneat in ipsa racione jamdicta, et sic fiat factum usque in finem saeculi. Et si ipse abba aut ullus rector æcclesiæ aut ullus homo ipsa terra jam superius nominata donare aut vendere voluerit, ira Dei incurrat; et si hoc præsumpserit facere, donet Adalgrimus quinquaginta solidos ad ipsos sacerdotes jamdictis, et recipiat ipsa terra jam dicta et faciat quicquid voluerit; sed præsens cessio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta cessione ista die lunis, in mense febroario, anno /206/ vi quod Lodovicus rex regnare cepit. — S. Adalgrimo, Raggardis uxore sua, Eralio sacerdote qui cessione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernone, Guitfredo, Gairardo, Bernardo, Airado. — Teutbertus scripsit.