Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/208/

250. De Ruilia.

974, octobre.

Domino magnifico Hugo abbate vel cuncta congregacione monachorum Conchas monasterii emptores. Nos enim, in Dei nomen Deusdedit et uxor mea Godlia, constat nos vobis vendidissemus, quod ita et fecimus, hoc est alodus noster unus capud mansus, cum vineas et terras, cum albareddas → Gloss. albareddas, qui nobis per conquistum obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in ministerio = vicaria aice → Gloss. ministerio Serniacense, in aice Ruilia; et habet ipse mansus in se fines vel confrontaciones: de duos latus terra sancti Salvatoris, de tercio latus terra ad filia Archimbaldo, de quarto vero latus rivo decurrente. Quantum in ipso loco visus sum habere vel possidere, totum et abintegrum nobis vendimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit atque convenit, hoc sunt in argento solidi quadraginta; pro isto precio vel pro ista carta de manus nostras in manus vestras tradimus, transferimus atque transfundimus ad habendi, vendendi, donandi, sive omnibus commutandi, ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et faciatis exinde quicquid volueritis in omnibus sane. Sicut nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis qui contra carta vendicione ista ire aut agere vel inquietare voluerint, faciant exinde quod lex est.

Facta carta vendicione ista die jovis, in mense octubrio, anno xx regnante Lothario rege. — S. Deusdedit et uxore sua Godlia qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Girberto, Lautardo, Arlando, Girardo, Rainono. — Benedictus scripsit.