Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/207/

249. De Ducione.

Vers 1012.

Domino magnifico Airado abbate. Nos enim, in Dei nomen, Nizezius et uxor sua Stephana nos pariter venditores, juxta textum vendicionis constat nos tibi vendidissemus, quod ita et vendimus, hoc est vinea mea unus aripendus, et una peciola de terra, cum bosco, que nobis per vendicionem obvenit; et est in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco quæ vocatur Duizon; et habet ipse alodus in se fines: de una parte alodus Gozlane et Hictore filio suo, de alia parte gutta → Gloss. gutta decurrente, de tercio latus via publica. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi x de Ruthenensos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis, quicquid facere volueritis faciatis in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione /208/ ista ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die feria ii, regnante Rodberto rege. — S. Nizezio et uxore sua Stephana qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. — Salustrius scripsit. — S. Begono, Bernardo, alio Bernardo, Begono.