Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/214/

259. De Muro in Barres.

984, octobre.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancte Fide vel aliorum sanctorum, qui est fundatus super fluvium Dordonis, ubi domnus Hugo abba rector præesse videtur. Ab hac igitur die, ego enim Matfredus clericus cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta illo manso meo de Muro ubi Arnulfus visus est manere, et est ipse mansus in vicaria de Barrense, cum quantum ad ipso manso aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. quistum vel quod ad inquirendum est, totum et abintegrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta; in ea vero racione, quamdiu vivo, teneam vel fructum recipiam, et per singulos annos accipiant monachi sancte Fide quatuor sestarios de annona, et post mortem meam sancti Salvatoris vel sanctra Eidæ ad eosdem rectores permaneat /215/ sine ullo contradicente in omnibus sane; in tali vero racione ut, si ullus abba aut ullus rector ejusdem monasterii donare aut vendere voluerit, veniat unus de propinquis meis et donet ad ipsa casa Dei v solidos et teneat mansum illum. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra carta ista ire aut agere vel inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta ista in mense octubrio, sub die veneris, anno xxx quod Lotarius rex cepit regnare. — S. Matfredo clerico qui carta ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Josep, Guidoni, Godbrandi, Matfredi, Stephani. — Benedictus scripsit.