Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/213/

258. De Pozols.

Vers 996-1004, avril.

Domino magnifico Girberto abbate et cuncta congregacione monachorum sancti Salvatoris et sanctæ Fidei vel aliorum sanctorum Conchas monasterio emptores. Ego enim, in Dei nomen, Arlandus venditor, juxta textum vendicionis constat me vobis vendidisse, quod ita et feci, hoc est alodus meus unus caput mansus ubi Girbertus visus est manere cum curte et orto, cum exeo et regresso, cum vinea quæ michi per hereditatem obvenit et in ipso loco de ipsa vinea quæ ibi respicit, laxo post mortem /214/ meam sancti Salvatoris et sancte Fide vel aliorum sanctorum. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Montiniecense, in loco que vocatur Poziolos; et habet ipse alodus in se fines vel confrontaciones: de tres partes terra ad ipso venditore, de quarto vero latus terra Rainoni et Anestasiane. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vindo et dono; et accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene convenit, hoc sunt solidi xx et v; et retro vos nichil remansit indebitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis, et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente, in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ullus homo per ullo quoque injenio vel ulla amissa persona qui contra carta vendicione vel donatione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione vel donatione ista sub die sabbato, in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Arlando qui carta vendicione vel donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Rainoni, Guitbaldi, Jorio, Rainoni, Odalrigo. — Oddo scripsit.