Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/216/

261. In Vila Salexe.

xie siècle.

Sacrosanctæ Dei æcclesiæ Conchanensis monasterii quod est dedicatum in honore beate Fidei virginis aut aliorum sanctorum. Ego enim, in Dei nomine, Golfaldus cedo aliquid ex rebus proprietatis meæ quæ michi ex hereditate parentorum obvenerunt. Sunt autem ipsas res sitas in comitatu Alvenico, in vicaria Planicie, hoc est mansum in villa que dicitur Salexe. Quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum cedo domino Deo et beate Fidei virginis sive martiris, ita ut rectores loci teneant et possideant, sine ullo contradicente sane. Si quis cartam istam inquietare voluerit, non liceat et vindicare quod cupit, sed cum Dathan et Habiron in infernum demergatur et cum Juda traditore particebs sit in infernum. — S. Golfaldi qui carta ista scribere rogavit. S. Emoni, Albuini, Bertranni clerici, Stephani clerici, Rodberti, Aboni.