Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/217/

263. De Monte Airadio.

997-1031, avril.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ que est consecratus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris Conchas monasterii, ubi sancta Fides tumulata consistit. Ego enim, in Dei nomine, Willelmus vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide illo alode meo de Monte Airado, illa tercia parte que ego habeo, /218/ cum vineas, cum campos, cum terras cultas et incultas. Quantum infra ista fines concluditur, totum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide; et accepi de ipsos monachos preciom, hoc sunt solidi xv. Et si ullus homo est qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Willelmo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Bernardo Geraldo, Rodberto.