Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/220/

Flaviago: nel testo del documento Flaviaco 269. De Flaviago.

997-1031, février.

Locum sacrum sancta Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi seu sancte Marie virginis et sancti Petri apostoli, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati consistunt. Quamobrem nos enim Oddoinus et uxor mea Vierna cedimus vel donamus illo alode nostro que est in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco que vocatur Flaviaco, hoc est unus mansus et unus caput mansus per tres mansos ubi Aldebrandus et Garibertus visus est manere; et habet in se fines ipse alodus terra sancti Salvatoris et sancte Fide, et de alio latus terra /221/ Petroni, et de tercio vero latus rivo decurrente, et de quarto vero latus terra sancti Salvatoris et sancte Fide; quantum ad istum mansum et ad istum caput mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum donamus sancti Salvatori et sanctæ Fide. Et in alio loco quæ dicitur Palnense, illas vineas que tenet Aldebertus et alius Aldebertus frater suus et Arnaldus et Dominica, hoc sunt duas masadas → Gloss. masadas; et habent in se fines: de totas partes terras et vineas ad ipsos donatores; quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum donamus sancti Salvatori et sancta Fide, cum filio nostro Deusdet, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris qui contra carta donatione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donacione ista in mense febroario, feria iii, regnante Rodberto rege. — S. Oddoinus et uxor mea Vierna qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Foramun, Guarmerio, Odoino, Bernardo, Hictore. —  Saluster rogatus scripsit.