Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/224/

277. De Garbdis.

xie siècle.

Ego Guisla et filii mei et maritus meus Bernardus damus sancto Salvatori et sancte Fidi de Conchis, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum, illum nostrum /225/ alodum, scilicet mansum qui est supra æcclesiam sanctæ Mariæ de Garbdis, cum phevalibus et vicariis, totum et abintegrum, sicut habemus et visi sumus habere, qui terminatur: ex una parte rivo Tesconis, et ex alia rivo Garbdiliae, ex alia vero parte mansi Rigualdi Hermengandi, et ex alia alodi sanctæ Fidis. Accipimus vero propter hoc donum x solidos Quintinencos de Poncio monacho. Si vir aut femina ex progenie nostra hoc donum usurpare aut infringere voluerit, sit exheredatus de honore nostro, et insuper pro eo quod intepellaverit det altari sanctæ Fidis de Conchis tres libras auri et postea sit firma et stabilis hæc donacio.

S. Attoni Saisset, Rigualdi Ermengaudi, Willelmi, et Hugoni fratri Guislane.

Cujus supradicti honoris phevum cum phevalie meo ego Durantus Raimundus et uxor mea et filii nostri damus sancto Salvatori de Conchis et sanctæ Fidei virginis, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum; et insuper accepimus x solidos de Poncio monacho. Si vir aut femina ex projenie nostra hoc donum usurpare aut infringere voluerit, sit exheredatus de omni honore nostro, et insuper pro eo quod interpellaverit del altari sancte Fidis de Conchis duas libras auri.

S. Bernardi Raimundi, Amelii Mancipi, et uxore sua, et filio suo Amelio, et aliis fratribus.