Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/228/

286. De Alteriaco.

Vers 1010, février.

In Dei nomen. Cessio sola sufficit sine gestorum tamen plenissimam optineat firmitatem. Quamobrem ego enim, in Dei nomen, Adraldus abba cum suis monachis et Arlaldus abba cum monachis sancti Salvatoris et sancta Fide quod inter se concambiarent, quod ita et fecerunt. Dedit Adraldus abba cum ipsos monachos illo cumbas qui per cubas → Gloss. tonnas → Gloss. alode de Alteriaco, cum ipsas vineas, cum ipsa terra, cum ipsas cumbas, cum ipsas tonnas, cum ipsa mansione, in concambio sancti Salvatoris et sancta Fide et ad ipsos monachos; et in alio loco, illo capud manso nomine de Picanolo, cum ipsa vinea et cum ipsas cubas, similiter vobis cedimus vel concambiamus; et si ullus homo est qui illo alode que superius /229/ est nominatus, veniat ille abba de sancti Petri et sancti Geraldi, si tollere voluerit de comunia → Gloss. comunia illo alode et donent viginti solidos sancti Salvatoris et sancta Fide et recipiat ipso alodem quæ superius est nominatus. Insuper hoc quod superius et nominatus ille alodus, dedit Arlaldus abba cum monachos sancti Salvatoris et sancta Fide illo ade per alode ade de Monte Lobono, cum ipsos boscos, cum ipsos pratos, cum ipsas terras, cum quantum ad ipso alode aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum nos vobis cedimus vel concambiamus, ut post hunc diem teneatis, possideatis et faciatis quicquid facere volueritis in omnibus sane. Si quis nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus omo qui contra carta scambiaria ista ire aut agere vel inquietare voluerit, hoc eis non liceat facere, sed faciunt quod lex est.

Facta carta scambiaria ista sub die mercoris, in mense febroario, regnante Rodberto rege.