Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/231/

289. De Villas Maisneirs et Pacuniago et Cornerias et Remanerias.

xie siècle.

Ego Willelmus Genevensis per advocatum meum Toronbertum loco sancto Salvatori de Conchas, ubi sancta virgo et martir Fides tumulata quiescit, cedo et dono omne meum alodum et omnes res meas usque ad exquisitum → Gloss. exquisitum, omne quod habeo et ad me pervenire debet; qui alodus sive res sunt site in pago Genavensi in villa Maisneirs et in villa Pacuniago et Cornerias et Romanerias et in aliis locis, quantum habeo et ex hac die adquirere potero in pratis, in silvis, in vineis, in campis, in aquis aquarumque decursibus; ita ut ego, quamdiu voluero, de sancta Fide usum et fructum teneam, et post hoc monachis sanctæ Fidis remaneat sine ullo contredicente in omnibus sane. Si qua vero persona hoc donum inquietare voluerit vel usurpare vel sibi vindicare aliquo modo temptaverit, non liceat, sed iram omnipotentis Dei et sancte ejus virginis Fidis super se cognoscat esse venturam.

S. Willelmi qui hanc cartam scribere jussit et advocato suo Toronberto adfirmare rogavit. S. advocati Toronberti, Odolrici, Witberti.