Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/230/

288. De Agrez.

968, mai.

Domino magnifico Hugoni abbate emptore vel cuncta congregatione monachorum Conchas monasterii. Ego, in Dei nomine, Bernardus et uxor mea Riclendis pariter venditores, juxta textum vendicionis consta nos vobis vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster una peciola de terra qui nobis per conquistum obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Ariacense, in loco quæ vocatur Agrez; et habet ipsa terra in se fines vel confrontaciones: de superiore latus strata puplica, et de tres partes terra sancti Salvatoris. Quantum in ipsum locum visi sumus habere vel possidere, totum et abintegrum vobis vendimus; et accepimus precium de præsente, sicut inter nos et vos bene complacuit atque convenit, sunt de vino modios tres, et de ipso precio retro vos nichil remansit indebitum, ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis, et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ulla calumnia jenerare presumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

/231/ Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense madio, anno iiiix1 regnante Lothario rege. — S. Bernardo et uxore sua Riclendis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. — S. In Dei nomen, Abbo scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 231]

1. Sans doute pour xiiii. Torna al testo ↑