Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/237/

297. Della Serra.

974, mars.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico, super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi speu sic = seu speu sanctæ Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vicencius et sancta Fides tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomen, Stephanus et uxor mea cedo vel dono una peciola de vinea sancti Salvatoris et sancta Fide et ad aliorum sanctorum; et est ipsa vinea in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in villa quæ dicitur in illa Serra. Quantum ego ibi visi sumus habere vel possidere, totum et abintegre cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta vel ejusdem rectores, ut post hunc diem teneas, possideas et in communia teneatis sine ulla contradicente in omnibus sane. Si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus cle propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra carta donatione ista ire aut agere vel inquietare voluerit, de parte sancti Salvatoris et sanctæ Fidei et ad aliorum sanctorum fiant excomunicati et maledicti usque in infernum inferiori, et quod petit non vindicet.

Facta carta donatione ista die mercoris, in mense martio, anno vicesimo regnante Lothario rege. — S. Stephano et huxore sua qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Ardengo, Hugono, Austrino, Abono, Bernardo. — Benedictus scripsit1.

Torna su ↑

[Nota a pag. 237]

1. A la suite de cette piece, sous le titre: De Motigas et de Blacaria, se trouve une seconde copie de la charte publiée plus haut sous le no 287. Torna al testo ↑