Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/240/

302. De Agritis.

962, août.

In Dei nomen. Placuit atque convenit inter Begono abbate necnon et alicos homines Stephano episcopo et Hugono qui est abbas secundum regulam et cuncta congregacione sancti Salvatoris et sancta Fide Conchas monasterii ut inter se concambiare debuissent, quod ita et fecerunt. In primis dedit Bego abbas Stephano episcopo et Hugo et ad illa congregatione caput manso uno ubi Adalrandus manet; et est ipse caput mansus in vicaria de Cabdenago, in loco que nominatur Agritis; et amplius tantum de vineas ut inter totum valeat solidos cc; et in alio loco, in comitatu Rutenico, manso uno que nominant Taolam, cum quanto inde procedit, sicut adinquirendum est; et in alio loco que nominant ad illa Consta, in vicaria Serniacense, caput mansos duos ubi Girardus et Genesius visi sunt manere, cum ipsas vineas et quanto ibi visus sum habere, totum vobis concambio pro illas res quæ ego recepit de vobis quæ nominant Alanis, ut exinde faciatis quicquid facere volueritis sane.

Factum concambium istum feria ii, in mense agusto, anno viii regnante Lotherio rege. — S. Begono qui scribere vel firmare rogavit. S. Stephano, Ricardis, Giraldo, Arnaldo, Froterio, Guitardo, Isalgaro.