Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/241/

303. De Serra.

955-985, mai.

Domino magnifico Guitberto sacerdote emptore. Nos enim, in Dei nomen, Ingilberga et vir suus Amblardus consentiens venditores, juxta textum vendicionis constat nos tibi vendidimus, quod ita et vendimus, tradidissemus, quod ita et tradimus, hoc est terra nostra qui mihi per originem parentorum obvenit; et est ipsa terra in pago Rutenico, in ministerio Montiniacense, in villa que vocatur Serra; et habet ipsa terra fines vel confrontaciones: de suporiore latus strata puplica, et de alio latus terra ad ipsos venditores, et de tercio latus vinea Odalgude, et de supteriore latus vinea ad ipso eptore et Rotberto. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum tibi vendimus; hunde accipimus de te precium de presente, sicut inter nos et te bene complacuit atque convenit, hoc sunt solidi quatuor et dimidius, et de ipso precio retro te nichil remansit indebitum; et pro ipso precio manibus nostras tibi tradimus habendi, vindendi, donandi, commutandi, cedendi et faciendi in omnibus quicquid facere volueris, sine ullo contradicente, sane. Si quis nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona fuerit qui contra carta vel vendicione ista ire aut ulla calumpnia jenerare presumpserit nullatenus vindicet, sed insuper componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsa terra eo tempore meliorata valere potuerit in duplum sit tibi redditurus, et quod petit non vindicet, sed presens vendicio ista omnique temporæ firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta vendicione ista die jovis in mense madio, regnante Lothario rage. — S. Ingelbergane et viro suo Amblardo consentiente qui vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Rainus, Deusdet, Gaucelmo, Gauzfredo. — Rodbertus scripsit.