Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/243/

308. De Folissarto.

955-985, octobre.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui vocatur Conchas monasterii, qui est constructus in honore domini nostri Jhesu Christi seu et sancte Marie genitricis Dei et sancti Petri clavigeri, hubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati consistunt, qui est super alveum Dordonis, hubi Stephanus episcopus et /244/ Hugo abba preesse videntur, cum monachis ibidem Deo famulantibus. Ego igitur, in Dei nomen, Deusdet cedo vel dono ad monasterio jamdicto aliquid de rebus proprietatis mee qui per hereditatem michi obvenit, hoc sunt caput mansi mei de Fol Issarto, cum vineas et ortos, cum terras cultas et incultas, cum quantum ad ipsos caput mansos aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. quistum vel adinquirendum est, et quantum Adalgrimus pater meus visus fuit habere vel possidere, totum et abintegrum cedo vel dono ab ipsa casa Dei jam supradicta, pro anime meæ et pro anima jenitori meo Adalgrimo et jenitrice mea Raggardis; in ea vero racione, quamdiu vivit, teneat et possideat et husum et fructum et per singulos annos recipiant monachi vestiduram in dominico in comunia huno semodio de vino, et post obitum meum sancti Salvatoris et sancte Fide vel aliorum sanctorum remaneat in comunia, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de herebus vel propinquis meis aut ullus homo qui contra carta donatione ista ulla calumpia jenerare presumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista feria vii, in mense octubri, regnante Lothario rege. — S. Deusdet donatore qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Gualtado, Gaulterio, Bernardo, Hugono, Gauzfredo. — Rodbertus scripsit.