Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/246/

313. De Licionicas.

1004, août.

Domino magnifico → Corrections Arlaldo abbate cum suis monachis emptores. Ego enim, in Dei nomen, Amblardus et filius suus Bernardus et soror sua venditores, juxta textum vendicionis constat nos quod ita et vendimus, hoc est una vinea medius aripendus; et accepimus de illas tres partes precium solidos octo; et est ipsa vinea in pago Ruthenico, in aro → Gloss. aro quæ dicitur in Licionicas. Et in ipso loco, illa vinea que habeo de vobis illas tres partes cedo ad vos vel vindo vobis, in tale convenientia de hodie a v annos que teneas illas tres partes de illa vinea; et accepimus de vos precium solidos x, et si a v annos non habueris illos x solidos teneant monachi illum alode. Et in ipso loco illo bosco meo extra et illum que comparavi de Saiseto vobis vindo atque trado; et accepi de vos precium solidos iiii, et de ipso precio nichil remansit indebitum, et pro ipso precio manibus trado habendi, donandi et faciendi in omnibus quicquid facere volueris, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus homo aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ire aut agere vel inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere et quod petit non vindicet, sed presens vindicio istæ me facta firma et stabilis permaneat cum stibulatione suhnixa.

Facta carta vendicione ista, die mercoris, in mense agusto, anno viii regnante Rodberto rege. — S. Amblardo qui vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverit. S. Deusdet, Bernardo, Flodaldo, Aimono, Hugono. — Girbertus scripsit.