Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/248/

316. De Pozols.

996-1004, juillet.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Rainus venditor, juxta textum venditionis constat me vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse, quod ita et tradidi, hoc est unus aripendus meus in Pozols, cum ipso bosco quæ per eruginem = originem eruginem parentorum obvenit mihi; et est ipse meus aripendus cum ipso bosco in vicaria Serniacensein loco quæ vocatur Pozols, quantumcumque ad ipso aripendo aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fidæ et domni Girberti abbati cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, et per hanc carta manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidos xxx de Rodenesos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum, ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis ego, immutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa aut ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse meus alodus cum ipso bosco valere potuerit in duplum sit redditurus et quod petit non vindicet, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta vendicione ista die lunis, in mane julio, regnante Rodberto rege. — S. Rainone qui carta vendicione ista scribere /249/ vel adfirmare rogavit. S. Jorioni, Bernardo, Stephano, Guitbaldo. — Salustrius scripsit.