Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/249/

317. [In illa Garriga.]

996-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Raingardis femina et filius meus Agenus venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc sunt v dinariatas → Gloss. dinariatas de vinea quæ nobis per originem parentorum obvenit; et est ipsa vinea in loco quæ vocatur illa Garriga; et habet ipsa vinea in se fines: de totas partes terra ad ipsos venditores, quantum ad ipsa vinea aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fidæ, ut per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xii de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebito; ita ut ab hanc diem, habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipsa vinea valere potuerit in duplum sit redditurus et quod petit non vindicet, set presens carta venditio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta venditione ista in die veneris, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Raingardis femina et filio suo Aganone qui carta vendicione scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Frotardo, Austrino, Bernardo, alio Bernardo, Deusdet. — Salustrius scripsit.