Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/251/

321. Villa de Frontis in Barres.

906, mars.

Placuit atque convenit in virum venerabile Rodulfo abbate seu et cuncta congregatione monachorum sancti Salvatoris Conchas /252/ monasterio ut ad alico homine nomen Gauzberto et uxoris suæ Udalgardis et filium suum Rodac ut eis per pestaria aliquis de res nostras concedere volumus, quod ita et fecimus, hoc est villa nostra cui vocabulum est Frontis; et est ipsa villa in patria Rothenica, in aice → Gloss. prestariam → Gloss. aice Barrense. Quantum ad ipsa villa aspicit vel aspicere videtur, per prestariam vobis concedimus diebus vite nostre, ut usum et fructum habeatis una cum censum, hoc est libras quatuor de cera, per singulos annos a partibus monasterii sancti Martini; et quantum ibidem adquirere poterimus in ipso aice, cum ipsas res que de vobis per prestariam babemus, post obitum nostrum sine ulla retardacione abintegrum permaneat ad ipsa Dei que vocatur Conchas. Et si ipse abba aut ullus rector æcclesae vel ipsi monachi se de hanc prestaria abstraere voluerint, faciant exinde sicut lex docet et postea non vindicent, et nos eadem modo similiter.

Facta prestaria ista die sabbato, in mense martio, anno viii regnante Karolo rege. — S. Rodulpho abba hanc prestariam a me facta recognovit et omnes monachos ejusdem monasterii.