Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/258/

331. De Alta Betia.

997-1004, août.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Gauzbertus levita → Gloss. levita venditor, juxta textum vendicionis constat me vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse, quod ita et tradidi, hoc est medius mansus meus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in villa quæ vocatur Altabetia, ubi Arlaldus visus est manere, cum medios boscos, cum medias vernias → Gloss. vernias, cum medias terras cultas et incultas, cum quantumcumque ad ipso medio manso aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sancta Fide et domni Girberti abbati cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, et per hac carta manibus vobis trado; unde accepi de vos precio, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi /259/ xx et vi de Lemoticanos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona aut ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat tantum et alium tantum quantum ipse medius mansus cum ipsa media terra valere potuerit in duplum sit rediturus et quod fecit non vindicet, set presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta vendicione ista sub die sabbati, in mense augusti, regnante Rodberto rege. — S. Gauzberto levita qui carta venditione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Gauzberto, Deusdet presbytero, alio Deusdet, Hictore, Guitbaldo. — Oddo scripsit.