Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/261/

336. De Cantagrel.

997-1004, juin.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Aldefredus et uxor mea Gauzberga venditores, juxta /262/ textum vendicionis constat vobis vendidisse, quod ita et vendimus, tradidisse, quod ita et tradimus, hoc sunt vineas tres aripendi, cum bosco quæ nobis per origine parentorum obvenit; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco quæ vocatur Cantagrelo; et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra sancti Salvatoris et sancta Fide, de alio latus terra Oddane, et de alio latus gutta decurrente. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum nos vendimus sancti Salvatoris et sanctæ Fidei, et domno Girberto abbatæ cum cuncta congregatione monachorum; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi xx de Rodenesos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebito; ita ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista die veneris, in mense junio, regnante Rodberto rege. — S. Rainoni, Jorio, Bernardo, Begoini. — Salustrius scripsit.