Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/262/

337. Beciaria.

Vers 1012, novembre.

Domino magnifico Airado abbate vel cuncta congregatione sancti Salvatoris vel sancta Fidæ Conchas monasterii emptores. Ego enim, in Dei nomen, Aldiardis femina et filios meos venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster qui nobis per eruginem = originem eruginem parentorum obvenit, uno dimedio aripendo de vinea quæ Gonberga tenet a beneficio, et in ipso loco plantarios → Gloss. plantarios quæ Petrus et Hictor plantaverunt, in vicaria Dunense, in loco que vocatur Beciaria et in Auna; et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra Petroni, de alio latus terra ad filios Dodeldis, de tercio latus strata puplica, de quarto latus terra Deusdet et Bernardo et Guidone. Quantum /263/ infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus Airado abbati vel cuncta congregatione sancti Salvatoris; et accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi quindecim, et retro nos nichil remansit indebitum; ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ullus homo per ullo quoque injenio qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est. Facta carta sub die sabbato, in mense novembrio, regnante Rodberto rege. — S. Aldiardis qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Deusdet, Bernardo, Austrino, Willelmo. — Salustrius scripsit.