Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/264/

339. De Dunense.

Vers 1012, janvier.

Domino magnifico Airado abbate cum cuncta congregatione sancti Salvatoris emptores. Ego enim, in Dei nomine, Ragambertus et uxor mea Senegundis, juxta textum vendicionis constat nos vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster de Dunense, duos mansos; et est ipse alodus Senegundis, cum mansiones, cum vineas, cum boscos, cum terras cultas et incultas; totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sanctæ Fidei et domni Airadi abbati et cuncta congregatione sancti Salvatori et sanctæ Fidi, et per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene conplacuit, hoc sunt solidi quaranta et quinque de Ruthenis, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum, ita ut ab han diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa personna aut ulia calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta venditione ista sub die lunis, in mense januarii, regnante Rodberto rege. — S. Ragambertus et uxor mea Senegundis qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Campioni, alio Capioni, Hictori, Ademari. — Saluster scripsit.