Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/266/

342.

997-1004, mars.

Domino magnifico Girberto abbatæ et cuncta congregatione monachorum sancti Salvatoris et sanctæ Fide vel aliorum sanctorum Conchas monasterii emptores. Ego enim, in Dei nomen, Giraldus et uxor mea Ingelberga et filius meus Giraldus et filiae meæ Duranta et Girberga venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidisse vobis, quod ita et vendidimus, hoc est /267/ unus caput mansus, cum mansiones, cum curte et orto et trolio → Gloss. dinariatas → Gloss. trolio, cum exeo et regresso, cum vineas, hoc sunt vi dinariatas, cum terras cultas et incultas. Quantum ad ipsum alodem aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancte Fide vel aliorum sanctorum et a Girberto abbatæ vel cuncta congregatione monachorum sancti Salvatoris et sancta Fide; et accepimus de vos precium sicut inter vos et nos bene complacuit, hoc sunt solidi xx et iii et retro vos nichil remansit indebitum. Et habet ipse alodus in se fines vel confrontaciones: de uno latus terra sancti Juliani, de alia parte terra sancti Petri, de tercia parte sancti Petri et sancti Jeraldi, de quarto latus strata puplica; quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendimus, ita ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis quicquid facere volueritis in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus nostris qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die veneris, in mense marcio, regnante Rodberto rege. — S. Giraldo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Girberto, Folcusio, Guarnerio, alio Guarnerio. — Oddo scripsit.