Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/267/

343. De Granario.

903, mai.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico, super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi pseu sic pseu sanctæ Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomen, Rainus cedo vel dono una peciola de vinea quæ ego habeo in ipso Granario; quantumcumque ego ibi visus sum habere vel possidere, totum et abintegrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supradicta vel ejusdem rectores, ut post hunc diem habeas, teneas, possideas et faciatis quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, /268/ inmutata voluntate mea, aut ullus de propinquis meis aut ullus de heredibus meis aut ullus homo per ullo quoque injenio aut ulla amissa persona vel subrogata qui contra carta donacione ista ire aut agere vel inquietare voluerit, hoc eis non liceat facere nec licentiam non habeant ad faciendum, sed faciant quod lex est.

Facta carta donatione ista, sub die sabbato, in mense madio, anno v regnante Karlo rege. — S. Rainono qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo, Deusdedit, Bernardo, Gauzfredo, Deusdet. — Benedictus scripsit.