Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/288/

390. De Licionicas.

Vers 1012, decembre.

Domino magnifico Airado abbate emptore cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sanctæ Fide. Ego enim, in Dei /289/ nomen, Bernardus venditor, juxta textum vendicionis constat me vobis vendidisse, quod ita et vendidi, tradidisse, quod ita et tradidi, hoc est alodus meus que est in pago Ruthenico, in vicaria Serniacense, in loco quæ vocatur Licionicas; et habet ipse alodus in se fines: de uno latus terra Bladino, et de alio latus terra sancta Fide, et de tercio latus et de quarto latus terra ad ipsa sancta Fide. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vobis vendo, et accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi quindecim de Lemoticanos, et de ipso precio retro vos nichil remansit indehitum; et post hunc diem teneatis, possideatis istum alodem suprascriptum et quicquid facere volueritis faciatis de eo in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense decimbri, feria vi, regnante Rodberto rege. — S. Bernardo qui carta venditione ista scribere rogavit vel firmare. S. Bladino, Bernardo, alio Bernardo, Deusdet. — Oddo scripsit.