Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/290/

392. De Vilaro.

1065-1087.

Ego Otto Matfredus et uxor mea et filii mei damus et confirmamus sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis et abbati Stephano et monachis qui nunc sunt et futuri sunt mansum de Vilaro totum et abintegro, sicut pater meus dedit illum sancto Sepulcro. Et idcirco ut totus esse in dominio, pro partibus quas ibi habebant Durantus Raimundus et Bernardus frater ejus et Amelius Mancipium et uxor sua et Amelius filius ejus, dedit illis mansum de Batsac.

S. Attone Matfredi et uxore sua et filiis suis. S. Geraldo Ameli. Facta donatione ista in presentia Petri monachi et Bernardi monachi et Petri Begoni, et Rigualdi Hermengaudi.