Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/293/

397. De Braisia.

Av. 996-1004, mars.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Hugo venditor, juxta textum venditionis constat me tibi vendidisse, quod ita et vendidi, hoc sunt vineas in uno loco /294/ denariadas → Gloss. denariadas xiii quæ Girberga facit, et in alio loco denariatas vi que ipsa Girberga facit, et in ipso loco denariadas v que Girbertus facit, et in alio loco una pecia de terra. Et est ipse locus in pago Ruthenico, in vicaria Arisdense, in villa que dicitur Braisia; hoc est alodus meus qui mihi per eruginem = originem eruginem parentorum obvenit; et habet ipse alodus in se fines de totas partes terra Hugone ad ipso venditore et a Guidone fratre suo. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum vendo sancti Salvatoris et sanctra Fide et a domno Girberto abbate; et accepi de vos precium, sicut inter me et vos bene complacuit, hoc sunt solidi c et x de Lemovicanos, et de ipso precio retro vos nichil remansit indebitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis, quicquid facere volueritis faciatis in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat sicut lex est.

Facta carta vendicione ista in mense marcio, sub die sabbato, regnante Rodberto rege. — S. Hugone qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Guidone, alio Guidone, Geraldo, Hugone Hictore. — Oddo rogitus scripsit.

Facta carta ista in mense maio, feria vii, regnante Pylippo rege Frachorum. — Bego scripsit.