Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/296/

400. De Brugaria.

xie siècle.

Locum sacrum sancte Dei ecclesiæ qui est consecratus in honore domini nostri Jhesu Christi, ubi sancta Fides et sanctus Vincentius tumulati consistunt. Ego enim, in Dei nomen, Ingelgardis dono sancto Salvatoris de Conchas et sancta Fide illo meo manso de illa Brugaria quæ est juxta Longa Lassa, in vicaria Rodtiniacense, ubi Aicfredus visus fuit manere. Et habet mansus censum talem: quatuor denarios ad messiones et receptum → Gloss. karrigio → Gloss. oblias → Gloss. quartum → Gloss. receptum et quatuor denarios pro karrigio, et per oblias ad kalendas iiii et duos sestarios de civada et gallinas et i agnum et quartum. Et in tale racione ego dono, si abbates illius loci aut ullus homo de comunia tulerint, veniat Riosendis filia Ingelgardis aut infantes sui et donent xii denarios super altare sancti Salvatoris et teneant ipsum mansum. Ista omnia superius nominata dono sancto Salvatoris et sancta Fide et ad monacos ejusdem loci, pro anima mea totum et abintegrum et pro patre meo et matre mea, sine ullo contradicente.

S. Ingelgarda qui ista laxa fecit. S. Aldoino, Aiquilmo. — Guilaberto presbytero auctore.