Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/296/

401. De Fabregas.

1032-1060, mars.

In conscribendis donationibus hic ordo servandus est, ut prius nominetur nomen donatoris, deinde cui donatur, postmodum res quæ donantur. Ob hoc igitur, in Dei nomen, ego Umbertus dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis illum mansum de Fabregas ubi Bernardus visus est manere, totum et abintegrum, sicut ego illic habere video; et habet censum ad kalendas duos solidos de curtos ? multonem → Gloss. curtos et duas gallinas et duos sestarios de civada, et in madio unum multonem; et in augusto duos solidos de curtos et unum porcum. Et in ipso loco, /297/ dono alium mansum qui vocatur Abbadia ubi Andreas visus est manere; et habet simile censum; ad kalendas duos solidos et duas gallinas et duos sestarios de civada, et in augusto duos solidos, porcum vero et multonem qui supra scripti sunt ambo debent equaliter dare. Hoc totum quod supra scriptum est dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis cum ipsa vestizone, pro anima mea et pro anima patris mei Frotardi et matris meæ Adalgis et pro animabus parentum meorum, in tali convenientia ut, quamdiu ego Umbertus vixero, ipse teneam, et post mortem meam, monachi ipsum alodem stabilem habeant in comunia, et sepeliant me et filios meos Odolricum et Jeraldum; et si homines nostri nos ad ipsum jamdictum monasterium non apportaverint, non erit monachis culpa, teneant similiter ipsum alodem in comunia, in tali convenientia ut, si homo de comunia monachorum Conchas tulerit, veniant plus propinqui mei parente, et faciant illis tenere in comunia, et si non potuerint sibi retineant. Facta carta donatione ista in mense martio, feria tercia, regnante domino nostro Jhesu Christo sub cujus potestate regnum Franchorum rex Ehenricus gubernat. — S. Umberti qui cartam istam scribere vel adfirmare rogavit. S. Odolrici et Geraldi filiorum ejus, Geraldi, Bernardi, Frotardi, Begoni. — Bertrandus monachus scripsit1.

Torna su ↑

[Notà a pag. 297]

1. Aprés le n° 401 est annoncée sous le titre: « de Uchello » une charte qui n’a pas été copiée. On a mis plus tard, au xiie siècle, à la place preparée pour elle une piece concernant → 566 « Marcilag, » qu’on trouvera plus bas. Torna al testo ↑