Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/297/

402.

Av. 996-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomine, Grimardus presbyter et Deusdet frater meus venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidissemus, quod ita et vendimus, tradidissemus, quod ita et tradimus, hoc est unus pratus noster cum vernaria → Gloss. vernaria, quæ nobis per origine parentorum obvenit; et habet ipse pratus vel ipsa vernaria fines in se de uno latus gutta → Gloss. gutta decurrente, et de alio latus terra Grimaldo. Quantum ad ipso prato vel ad ipsa vernia aspicit vel aspicere /298/ videtur totum et abintegrum vendimus sancto Salvatori et sancte Fidæ et domni Girberti abbati cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, ut per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc est una sella nova de Lemovicas, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebito; ita ut ab hac die habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Grimaldo et Deusdet qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Austrino, Abono, Aganone, Aimone, Deusdet. — Salustrius rogatus scripsit.