Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/299/

405. De Bago.

959, mars.

In Dei nomine. Placuit atque convenit inter virum venerabile domno Stephano episcopo et Begono seu Huggono abbate vel cuncta congregatione monachorum ejus Conchas monasterio ut ad alios homines his nominibus Gauzfredo et Gariberga et Ingelberto, ut eis aliquis pro prestariam → Gloss. prestariam concedere debemus, quod ita et fecimus, hoc est plantata quod ipsi homines plantaverunt vel edificaverunt vel quod in antea plantare vel edificare potuerint in loco que vocatur Bago et de ipsa plantata eis amplius nichil requirimus diebus vite illorum nisi quartum → Gloss. decimum → Gloss. quartum et decimum fideliter /300/ persolvant. Et si ipse abba aut ullus rector æcclesiæ se de hanc prestariam abstraere voluerit, hoc eis non liceat facere, sed faciat sicut lex est.

Facta prestaria ista die marcio, in die1 marcio, anno quinto quod Lotarius rex cepit regnare. — Stephanus episcopus et Bego et Hugo abba hanc prestariam recognoverunt. S. Bertrando decano, Grimardo, Giraldo, Gimundo, Ahono, Tetberto, Benedicto puero. — Rodbertus scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 300]

1. Die probablement pour mense Torna al testo ↑