Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/300/

406. De Mala Calmo.

937-954, janvier.

Locum sacrum sancta Dei æcclesia qui est constructus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris seu genitricis ejus et sancti Petri clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides conditi sunt, super alveum Dordonis, in loco quem vocatur Conchas. Ego enim, in Dei nomen, Bego et Austorgius cedimus vel donamus illo manso et illo caput manso de Mala Calmo, pro anima Lautardo et sancti Salvatoris et sancta Fide; quantum nos ibi visi sumus habere vel possidere, totum et abintegrum cedimus vel donamus sancti Salvatoris et sancta Fide, pro anima de patre nostro Lautardo, ut post hunc diem habeatis in comunia. Et si ullus homo tollere voluerit de comunia, veniat Bego et frater suus, donet xii denarios sancti Salvatoris et sancta Fide et recipiant ipso alode in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra carta donatione ista ulla calumpnia jenerare presumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista sub die marci, in menso januario, regnante Lodovico rege. — S. Begono qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Begono, Austorgio, Rodberto, Frotardo.