Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/300/

407. De Illo Bago.

987-993.

In conscrihendis donationibus hic ordo servandus est ut prius /301/ nominetur nomen donatoris, deinde cui donatur, postmodum cui donantur. Ab hoc igitur ego enim, in Dei nomen, Gonbertus cedo vel dono sancti Salvatoris de Conchas aliquis de alode meo quæ conquistavit → Gloss. conquistavit de Rigualdo; et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria de Nova Vila, in loco que dicitur illo Bago. Quantum ibi habeo, cum mansiones, cum vineas, cum terras, cum trolio → Gloss. trolio, quantum de Rodberto de Balbo conquistavit, totum dono ad illa ecclesia sancti Salvatoris de Conchas, pro anima mea et pro penitencia mea, in ea racione, dum ego vivo, usum et fructum michi reservo, et post obitum meum ad ipsa ecclesia sancti Salvatoris remaneat in stipendia → Gloss. stipendia monachorum, sine ullo contradicente sane. Si quis ego, inmutata more vel voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis vel qualiscumque homo qui hoc infringere voluerit, hoc ei non liceat, sed quod lex est coactus exolvat ex vestra peticio non habeat effectum, sed presens carta vendicio ista firma et stabilis permaneat omni tempore.

Facta carta auctoritate ista sub die feria ii, anno Deo regnante et rege sperante. — S. Gonberto qui hoc scribere vel adfirmare rogavit. — Geraldus scripsit.