Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/308/

419. De Cromarigo.

997-1030, août.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ que est constructus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris, Conchas monasterii, ubi sancta Fides et sanctus Vincentius tumulati consistunt. Quamobrem ego enim, in Dei nomine, Geraldus presbyter cedo vel dono sancti Salvatoris et sancta Fidæ illo alode meo de Cromarigo que dedit mihi pater meus, hoc sunt tres maculatas → Gloss. albaros → Gloss. maculatas de vinea, cum albaros; et abet ipse alodus in se fines: de uno latus vineas Bello Homine, de alio latus vineas Isarno, de tercio latus strata puplica. Quantum infra istas fines aspicit vel aspicere videtur, totum dono sancto Salvatoris et sancte Fidi, /309/ pro amore Domini et sancto Sepulchro. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta donatione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta donatione ista in mense augusto, feria iiii, regnante Rodberto rege. — S. Geraldo qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Rotlando, Aldeburga, Hugono, Rodgerio, Aimono, Deusdet. — Oddo scripsit.