Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/309/

420. De Pozols.

Vers 1012, avril.

Domino magnifico Airado abbatæ emptore. Ego enim, in Dei nomen, Bernardus venditor, juxta textum venditionis constat me tibi vendidisse in opus sancti Salvatoris et sancte Fidei, quod ita et vendidi, tradidisse quod ita et tradidi, hoc est alodus meus quæ michi per eruginem = originem eruginem parentorum justissime obvenit, cum vineas, cum boscos, cum terras cultas et incultas; et est ipse alodus in Pozols, et habet in se fines: de uno latus terra ad ipso venditore, de alio latus aqua decurrente, de tercio vero latus terra sancti Salvatoris et sancte Fidei. Quantum infra istas fines aspicit vel aspicere videtur, totum tibi vendo, Airadus, in opus sancti Salvatoris et sancte Fidei; et accepi de te precium, sicut inter me et te bene complacuit, hoc est in argento solidos viginti. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista feria iiii, in mense aprili, regnante Rodberto rege. — S. Bernardo qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Bego, Jorio, Rainoni, Guitbaldi. — Oddo scripsit, sit.