Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/315/

431. [De comitatu Wapicensi.]

928, 31 octobre.

Dicendum est enim ut unumquemque hominem de res suas faciat quicquid facere voluerit. Ego igitur, in Dei nomen, Raimbertus et uxor sua Girberga, pro remedium anime meæ, ut dominus noster Jhesus Christus filius Dei in presenti seculo et in futuro michi misericordiam prestare dignetur, dono ad eccclesiam sancta Fides de Conchas, pro luminaria vel sacrificium offerendo sive in elemosina ad eisdem monachis qui in ecclesia cotidie divinum misterium proficiunt, vine mea in comitatu Wapicense, una /316/ Semodiata → Gloss. semodiata in territorio de Remodo de Gastro que nominant Gargaia; et habet fines vel terminationes de uno latus via puplica, et de alio latus rivulo torrente. Et ipsa vinea ibi donet ad monasterium sancta Fides quæ nominant Conchas, eadem vero ratione ut, dum ego vixero, usum et fructum possideam et unumquemque annum ad ipsum monasterium sestarios viii de vino persoltam; post obitum vero meum, monachi qui in æcclesia divinum misterium peregerint ea teneant et possideant, nullo homine contradicente. Si quis autem hanc donationem, quam ego pro remedium anime meæ ad supradicta æcclesia conscriberæ sic conscriberæ vel adfirmare rogavit, futuris temporibus inquietare vel inrumpere voluerit, hoc consequimini ne valeat, sed supradicta ecclesia quibus injustis litere intulerit componat tantum et alium tantum, et insuper sit eterna maledictione dampnatus et excomunicatus et a consortio sanctorum ejectus, et hæc eadem donatio perpetua maneat ad sancta Fide.

Acto Vapricense, anno dominice incarnationis, i indictione, ii kalendas novimbris, regnante Rodulfo rege in Gallis. — S. Raimbertus et de suis pater Aldoardus et de suis mulier Laugarda et de suis projeniis que de illos jerminavit. S. Domnus Rostagnus firmavit, Pontius, Arfredus, alius Pontius, Adimarus. — Ademarus scripsit.