Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/319/

436. De Segonziago.

956, février.

Locum sacrum sanctæ Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico super alveum Dordonis, et est fundatus in honore domini nostri Jhesu Christi pseu sic pseu sanctæ Marie virginis et sancti Petri principis apostolorum necnon et clavigeri, ubi sanctus /320/ Vincentius et sancta Fides tumulati esse videntur. Ego enim, in Dei nomine Hictor, cedo vel dono ad prephato monasterio cujus vocabulum est Conchas, ubi Stephanus abba præesse videtur cum cuncta congregatione ibidem Deo famulantes, hoc est terra qui mihi per conquistum → Gloss. aro → Gloss. conquistum justissime obvenit; et est ipsa terra in pago Ruthenico, in ministerio Montiniecense, in aro cujus vocabulum est Segonziago, et habet ipsa terra fines vel confrontaciones: de superiore fronte terra de manso de Monte Redundo, de alio latus terra de manso Raganardo, de alios duos latus terra que fuit Aicmari. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum cedo vel dono ad ipsa casa Dei jamdicta vel ad ipso rectore pseu ad ipsos ibidem Deo famulantes pro anime meæ remedium, ut Deus omnipotens veniam mihi ad judicium concedere dignetur, cedo cessione ista ad ipsa casa Dei vel ad ipsos Deo servientes. In ea vero racione hoc facio, quamdiu Guitbertus... Gauzfredus ↓ nota Guitbertus monachus et Gauzfredus vivunt, illi teneant sine ullo contradicente, et post obitum illorum, ad ipsa jamdicta casa Dei pseu sancta Fide remaneat in sacrestia, pro animas nostras remedium; ita post hodiernum diem neque nos neque ullus de heredibus nostris nec ulla oposita vel admissa persona ipsa donatione quæ ad ipsa casa Dei cedimus abstraere vel minuare voluerit, omnino non poscit, et qui hoc facere presumpserit componat ad ipso rectore pseu ad ipsos Deo servientes de ipsa casa Dei qui eo tempore preesse videntur tantum et alium tantum quantum ipsas res vel ipsa terra meliorata valere potuerit in duplum sit redditurus et hoc petit non vindicet, sed presens cessio ista omnique tempore obtineat firmitatem cum stibulatione subnixa.

Facta carta cessione ista die lunis, in mense febroario, anno ii quod Lotarius rex cepit regnare. — S. Hictore qui carta cessione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Austrino, Bernardo, Guitbaldo, Bernone, Aldegario. — Teutbertus me scripsit.

Torna su ↑

[Nota redazionale a pag. 321]

Come sopra al nº 434 questi Guitbertus monachus et Gauzfredus appaiono come i veri destinatari della donazione. Torna al testo ↑