Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

442. [De Goliniaco.]

1061-1065, avril.

..... Idcirco ego Girbertus archidiaconus, pro meis commissis peccatis, dono domino Deo et sanctæ Fidei de Conchas et abbati Odolrico hac monachis in eodem loco degentibus tam præsentibus quem adfuturis medietatem æcclesiæ de Goliniaco ad alodum, cum vicariis ecc. ↓ nota vicariis et sacerdote et fevalis, sicut de me tenent; et tres mansos in Valleta, cum quarto et decimo et censu in dominio, et exeunt tres porci, unus de xii denariis et alius de vi denariis aliusque similiter duosque multones, et ad kalendas duas scapulas, ii sextarios de civada, ii panes cum receptis; et clausum de Magno Loco in dominio. Si autem ullus abbas aut rector monasterii de monasterio ejecerit, veniet unus de propinquis meis faciatque in monasterio supra dictum alodum tenere usque ter; quod si postea de monasterio ablatus fuerit, veniat meus propinquus detque v solidos super altare sancti Salvatoris et teneat.

Et ut ratio firma sit, facta karta hujus donationis tempori Philippi regis, sub die sabbato, in mense aprili. — S. Girberti qui kartam istam scribere rogavit, Stephanus, Bertrandus, Deusdet.

Torna su ↑

Nota. Sono qui indicati in modo sommario diversi obblighi e tributi che potevano gravare su un bene: la vicaria, cioè la tassa dovuta al vicarius; il sacerdotium (qui espresso in modo estremamente sbrigativo come “il sacerdote”) cioè la prebenda del prete; fevalia, cioè i diritti feudali; più sotto, a proposito di tre mansi, il quartus, diritto di esazione di un quarto del prodotto, il decimus, cioè la decima ecclesiastica, il census, cioè genericamente l’insieme di altri diritti di prelievo, nonché l’obbligo di dare ospitalità al padrone (receptum); di alcuni di questi tributi viene minuziosamente elencata la quota di prelievo, in moneta o in natura: tre porci (di diverso valore), un montone (multo), due scapulae (capocolli) ecc. Torna al testo ↑