Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/323/

443. De Salvetate apud Cabalitanum.

Probablement 1105, 23 mars.

Ego Aldebertus gratia dei Mimatensis episcopus, pro salute animæ meæ et pro animabus omnium parentorum meorum, dono sancto Salvatoris de Conchis et gloriosæ martiri Fidi et abbati Begoni et monachis presentibus et futuris in predicto monasterio Deo servientibus aliquid de rebus proprietatis meæ, illud videlicet quod est de alodio patrimonii mei, hoc sunt duo mansi cum omnibus ad se pertinentibus; unus dicitur mansus Bosonis et alter vocatur Petra Fissa. Dono etiam totum quod in istis mansis vel circa ipsos mansos supra nominati monachi sanctæ Fidis de meis fevalibus adquirere poterint. Dono etiam ibi ecclesiasticum et omnia quæ ad ecclesiam pertinent. Hec omnia suprascripta /324/ dono ex integro sancti Salvatori et sanctæ Fidi, ita ut ab hac die meus vicarius aut serviens nichil ibi requirat aut retineat, sed jam dicti monachi sanctas Fidis quiete et libere habeant et possideant sine ullo contradicente. Est autem iste supra scriptus alodius in episcopatu Mimatense in parrochia ecclesiæ meæ de Primsoiol.

Scripta karta ista x kalendas aprilis feria iiii, regnante Phylippo rege Francorum. — Signum domni Aldeberti episcopi qui hoc donum fecit et firmare rogavit. S. Willelmi prepositi. S. Rotberti capellani. S. Bernardi Bonipari. S. Willelmi Ronnati. — Durantus scripsit.