Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/324/

444. De Æcclesia Malæ Villae.

1087-1108.

In Dei nomine. Ego Raino Odolricus de Mala Villa, pro redemptione anime meæ et pro anima patris mei et omnium parentum meorum, dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi gloriosae virgini de Conchis et domno Begoni abbati et monachis præsentibus et futuris in prædicto monasterio Deo servientibus æcclesiam meam parrœchialem sancti Petri de Mala Villa ad alodium et ad fevum, cum omnibus æcclesiasticis rebus ad se pertinentibus. Dono etiam et confirmo tam predictam æcclesiam quam ætiam totum æcclesiasticum honorem qui ad senioratum de Mala Villa pertinet, tali scilicet modo ut, exceptis predictis monachis sanctæ Fidis, in toto æcclesiastico honore qui ad senioratum de Mala Villa pertinet nullus monachus neque clericus habeat licentiam aliquid adquirere. Quod si ultra hanc donationem et convenientiam aliquis homo facere voluerit, sciat se maximam injuriam Deo facere et sanctæ Fidi cujus rectum et justiciam vult injuste usurpare.

S. Duranti presbyteri. S. Petri Arnaldi monachi.

Ego Raimundus Odolricus hæc omnia supra scripta dono similiter sancto Salvatori et sanctæ Fidi, sicut dedit Raino frater meus, et ego Hugo de Roca dono similiter.