Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/332/

460. De Molini Piscini.

823.

Inclitus atque triumphator in solio sancto elevatus Lodohicus divina ordinante gratia imperator augustus, cum ipse potens placui forse palacii? Aquis placui in aula regalia omnia universaque lustraret et cunctorum audiendi causas peragraret rectaque judicia terminos poneret ad ejus regni consistendi forcia → Gloss. forcia cuncta occurrerent, ibique veniens ex regione Aquitanie Anastasius abba ex monasterio Conchas loci sancti Salvatoris, petens et postulans quæ necessitate cenobii ad aures clementiæ nobilissimi regis, ut aliqua causa quæ juxta cellula sancti Salvatoris in pago Avernis est, in loco que dicitur Molini Piscini, mansellos illos qui sunt in ipsa valle de ratione sanctæ Mariæ Laudunense que Bertrandus dominicus vassus per regia potestate vel gubernatore sanctæ Mariæ in beneficio habebat; unde ipse dominus imperator peticionis ipsius abbati audiri non rennuit, sed in omnibus, sicut sua fuit peticio, excambiandi ita promisit ut fieret, et missum venerabilem virum Stabilem episcopum dedit ut inter Anastasium abbatem et Bertrannum concambiare et confirmare debuisset, quod ita et fecit. Dedit prius Bertrannus, jubente domino imperatore una cum ipso supra scripto missos, ipsos mansos in Molini Piscini de ratione sanctæ Mariæ partibus sancti Salvatoris Anastasio abbate per illa confinia: per roca Cervaria seu et per roca qui est super illa carraria et inde per fonte Castellana et per roca /333/ que dicitur Dolivas usque ad Ellenionem et per Ellenionem usque ad illa roca Cervaria cum ipso molinario; et haec omnia intra ista debonatione → Gloss. debonatione cum ceteris et... pratis, silvis et pascuis, omnia et ex omnibus, totum et abintegrum cum omni supraposito, ipse Bertrannus cum ipso misso de partibus domini regis ipsius Anastasio abbate partibus ejusdem sancti Salvatoris Conchas monasterii tradiderunt vel consignaverunt. Et contra dedit Anastasius abba de ratione monasterii in ipso pago Arvernis partibus sanctæ Marie Laudunensi et Bertranno misso sanctæ Mariæ in villa Sonate vineas et terras hoc quod Leodbertus presbiter concessit et nos in ipso die visi fuimus possidere ab integrum; et in alio loco, in villa Anticiaco, vineas duas que Sigibertus presbyter concessit; et in alio loco, in villa Perariense, vinea quem Bego presbyter concessit, et alia quæ Abolenus concessit, et alia vinea quem Vitalis concessit; et in valle Ambianensi vineola una que Amalfredus abbas concessit. Haec omnia superius conscripta ipse Anastasius abbas æcclesiae sanctæ Mariæ Laudunense cum omni integritate Bertranno tradidit vel consignavit. Sic inter se dominus et piissimus rex confirmare et ordinare decrevit ut stabilem inviolabilem sinc ullo inpedimento obtineant firmitatem.

Facta concambiaria ista in mense septimbri et anno decimo regni Lodohici gloriosissimi regis. — Stabilis indignus episcopus jubente domino Lodohici imperatoris signavit.

Torna su ↑