Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/336/

465. De Monte Sancto Johanni.

1087-1105, mai.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Oddo et Bernardus et Willelmus et Poncius filii Raimundo Oddo et uxor ejus Lucia et nepotes eorum Raimundus et Bertrandus damus domino Deo et sancto Salvatori de Conchis et beatæ Fidis æcclesam nostram quæ olim constructa fuit in alodio nostro de Monte Sancto Johanni que modo reedificatur a monachis Conchacensibus in honore sancti Johannis et sancte Fidis virginis martyris: de fonte Granario per convallem fluvii usque ad crucem que est ad Capud de Duusso, et de illa cruce usque in alia que est juxta via publica et usque marticam → Gloss. marticam Stephano Canallario et usque in ecclesiastico et descendit usque in fluvio que supra scripsimus. Similiter etiam donamus porcis monachorum pascua in silvis nostris. Ecclesiam supra scriptam vel alodium totum et integrum, sicut nos habemus et possidemus, damus domino Deo et sancto Salvatori et beate Fidi et abbati Begoni et monachis qui nunc sunt et venturi sunt in perpetuum possidendam, una cum consensu et consilio Ysarni Tolosensis episcopi et Bertrando comitis ejusdem civitatis. Et si aliquis heredum nostrorum hanc /337/ donationem infrangere voluerit, hoc non valeat facere, set insuper omnipotentis Dei iram incurrat et sit anathema cum Juda traditore sitque privatus et exeredatus de omni honore nostro.

Facta donatio ista in mense maio, feria v, regnante Philippo rege. — Signum Ysarni episcopi. Signum Bertrandi comitis. Signum Oddo et fratres ejus et mater eorum et nepotes eorum.