Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/337/

467. De Ecclesia Taganament.

1099, octobre.

In nomine sanctæ et individuae Trinitatis. Ego Fulco Dei gratia Barchinonensis episcopus et vicecomes Gardone, pro remedio anime mee patris matrisque nec non Hermensendis vice comitisse cognate meæ atque Bernardi Amati vice comitis nepotis mei fratrumque suorum ceterorumque parentum meorum tam vivorum quam defunctorum, dono Deo et sanctæ Fidi de Conchis necnon Begoni abbati monachisque tam præsentibus quam futuris ejusdem loci ecclesiam meam de castro quod vocatur /338/ Taganament, eo quod ad presens per simoniam male erat ordinata, que mihi contigit tum pro hereditate parentum meorum, tum pro clericatu quam gratias Deo assumpsi. Hoc autem facio cum omnibus terminis suis et ecclesiasticis rebus ad se jure pertinentibus quas umquam habuit ipsa ecclesia vel babere debet aut in futurum Deo auctore adquisierit, quatenus sub prioratu semper abbatis sanctæ Fidis fiat ibi habitacio monachorum secundum possibilitatem loci, qui pro me et pro omni progenie mea implorent jugiter misericordiam Domini. Sit itaque hoc donum manendo sic perpetua stabilitate firmum ut numquam aliis in posterum de progenie nostra hoc donum infringat vel conturbet, sed semper Deo et sanctæ Fidi omnes successores nostræ prosapiae tenere et possidere quiete faciant, quatenus partem in regno celorum habeant. Si quis vero hujus nostræ donationis in futurum tenere violator extiterit et admonitus emendare contempserit, se incurrere iram Dei et innodandum vinculis perpetui anathematis sine dubio noverit. Est autem hec ecclesia in episcopatu Ausonensi sursum in cacumine predicti castri posita in confinibus Barchinone et ipsius Ausone nec non fere et Gerunde.

Facta donatione ista apud Gardonam, in ecclesia sancti Vincentii in presentia domni Poncii Rotensis episcopi atque Bonifacii sanctæ Fidis monachi qui hoc donum acquisierunt et acceperunt coram priore et canonicis ejusdem loci, anno ab incarnatione Domini millesimo xc viiii, regnante Philippo rege Francorum, mense octobri, feria v, in crastinum post festivitatem sanctæ Fidis. — S. Fulconis episcopi qui hanc donacionem fecit. S. Poncii episcopi et Bonaficii monachi. S. Petri abbatis Agarensis. S. Geraldi prioris. S. Bertrandi et Willelmi canonicorum. — Ego Bernardus Toletane sedis archiepiscopus et sanctæ romane æcclesiæ legatus hanc cartam donationis confirmo.