Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/347/

479. Sanctus Christoforus et Sanctus Mauricius de Ybia.

Vers 1106.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Leodgarius, æcclesiæ Vivariensis servus, et totus ejusdem æcclesiæ canonicorum conventus donamus æcclesiam sancti Cristofori et sancti Mauricii Begoni abbati sancti Salvatoris et sanctæ Fidis de Conchis et fratribus inibi Deo servientibus tam præsentibus quam futuris ut habeant et perpetuo libere possideant. Et ut hoc donum firmum maneat, testes subscribere curavimus, hoc scilicet: Giraldus de Grana, Gencionem, Dalmacium, Poncium Dalm..., hi /348/ quatuor predicti sunt canonici; hi vero sequentes laici: Willelmus Aldegerius et Armannus filius ejus, Aldegerius Petrus, Guillelmus Granetus. Si quis hanc donationem infringere presumpserit, non consequatur quod temptaverit iramque Dei incurrat omnipotentis, anathema factus maranata, nisi ad dignam veniat satisfactionem, amen.