Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/348/

480. De Alans.

xie-xiie siècle.

Breve quod fecit facere Deda, pro anima sua et parentum suorum. Laxat ecclesia de Alans, cum ipso ecclesiastico manso et mediam curtem de Alans, cum boscos, cum vineas, cum pratis et medium fevum quem tenent infantes Saxeti de Aldegarii; in tali vero racione, si infantem legitimum de uxore non abuerint; et medium mansum quem Aimericus tenet a fevo et vineam que pertinet ad mansum. Hæc omnia suprascripta laxat sancte Fidi de Concas, pro amore Dei et omnibus sanctis et pro anima Stephano patre suo, Ricardis matris sue et pro anima Amelio et Bernardo et Rodberto et Matfredo filio suo et pro animabus infantum suorum. Si quis tollere voluerit ad sanctos quibus illa laxat in ira Dei incurrat.

Istud breve fuit factum in mense septembris. — S. Bernardo. S. Rotbert. S. Geraldo.