Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/351/

484. [De Viridi Fonte et Vava.]

Vers 1090.

Notum sit omnibus fidelibus quia Hosfridus de Bello Monte cum uxore sua Gertrude et duobus filiis Hugone et Fulcone et fratre nomine Savaricus dederunt sancte Fidi, pro remedio animarum suarum et pro requie animarum militum suorum Girberti atque Gimoni interfectorum, locum qui Virida Fons dicitur, sicut aqua dividit que usque ad aliam aquam decurrit et a semitam que pertingit usque ad viam puplicam usque ad aquam superius prædictam; et insuper dedit silvam nomine Vavan ad edificia propria nobis et nostris sine empcione; et in Vava sit medietatem que sibi habere videtur quousque melioracionem loci videat in melius proficere necnon ubicumque pastionem porcorum scilicet in Vavasitexto et in aliis ubicumque sua potestas videtur percurrere. Et hoc datum est in manibus fratrum Arnaldi monachi atque Geraldi conversi qui levacioneso → Gloss. levaciones facit choram his testibus: Milone, Ansirici, Walterius, Girardo, Rodulfo, Himberto, Widoni, Gausfrido. Gustodes autem harum silvarum dederant Deo et sanctæ Fidi Rotbertus et Umbertus quod ad illos videbantur pertinere, videntibus et audientibus Rodulfo, Willelmo, Rodulfo filio Salva, Arberto filio Arberto, Girberto Berroers. Si quis autem de hoc dato quod datum est choram testibus prænominatis aliquid voluerit demere sc. demerere → Gloss. demere, heternas penas luat cum Juda proditore neque cum electis in regno annumerare Dei valeat.

Acta scedula hec Flaviniaco monasterio, regnante Rainaldo /352/ abbate anno iii, Begone autem abbate sancte Fidis regnante anno iii et iiii menses.