Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/353/

486. [De Columbers.]

Vers 1108.

In Dei nomine. Ego Adela Blesensis comitissa cum Teobaldo comite et aliis filiis meis dono Deo et sancte Fidi de Conchis et abbati Bonefacio monachisque tam præsentibus quam futuris ejusdem loci quoddam nostrum alodium quod est in terra de Sanz cum fevalibus nostris, Gerardo videlicet et Rotberto de Turre et filiis eorum qui hanc eamdem terram quam de nobis tenentes, ducti amore Dei et nostro, beatæ Fidi concesserunt. Ab aliis vero minoribus fevalibus qui de istis tenebant hanc eamdem terram precio duodecim librarum ad opus beatæ Fidis conquesivimus, quorum hec sunt nomina: Ebrardus, Malus Vicinus, Jugo frater ejus, Hugo de Carreira, Bernaredus domine Mohaldis filius et soror ejus Dedelma, Agono et Rotgerius filius Lanberti, Constancius et filii ejus. Illam vero aliam terram et boscum quod vocatur Tremlet, secundum quod ipsi monachi ab ipsis fevalibus /354/ precio conquisierunt, cum omni consuetudine que ad nos pertinet similiter beate Fidi concedimus; quorum fevalium nomina hec sunt: Bernardus et Alburgis uxor ejus, Gualterius et Arosius frater ejus, Uldegarius, Vetula, Hugo de Ghausi, Gonstancius et filii ejus.

S. Adela comitissæ. S. Teobaldi comitis. S. Gerardide Turre. S. Erberti Columbariensis præpositi. S. Bernerii de Monte Engleedis. — Facta carta ista regnante Ludovico rege Francorum.