Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/363/

503. [De ecclesia sancti Petri Malonensis.]

1120, 11 juillet.

Incipit carta donationis quam domnus Bermondus Pelec et uxor sua nomine Agnes fecerunt domino Deo et sanctæ Fidis de Conchas et aliorum sanctorum qui ibidem honorifice condiuntur; alodem de æcclesia sancti Petri Malonensis, pro redemptione animarum suarum vel parentum suorum; et quantum ibi acaptaverit ad serviendum Deo et sancte Fidis et sancti Petri de feudis vel de feudalibus totum concedo et laudo domino Deo et sanctæ Fidis sanctisque supradictis. Hujus donationis atque concessionnis sunt veridissimi testes Guiraldus Vedenobrensis et Gaufridus sancti Boniti et Raimundus Arnaldus Castelli novi et Jordanus frater ejus.

Hec carta fuit facta apud Aleste in mense julio, feria vii, luna iii, regnante Lodoyco rege, anno ab incarnatione domini m. c. xx. — Jordanus scripsit.